- CANNABIS
- CANNABISutilissima funibus, seritur a Favonio, verba sunt Plinii, l. 19. c. 9. quô densior, eô tenerior. Semen eius cum est maturum, ab Aequinoctio Autummi distringitur et Sole aut ventô, aut fumâ siccatur. Ipsa cannabis vellitur post vindemiam, ac lucubrationibus decorticata purgatur. Optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. Tria eius ibi genera. Improbatur cortici proximum aut medullae: laudatissimum est e medio, quae mesa vocatur. Secunda Mylasea; quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aquat. Ex cortice eius, sicut et ex cortice lini byssique, telae olim texebantur, hodieque texi mos. Quemadmodum et urticae genus corticem telae faciendae bonum habere etiamnum compertum est, Salmas. ad Solin. p. 300. Per Bohemiam praesertim, ubi urticae cultae caulem reddunt, unde filum conficitur, quod et Magnatibus in delitiis, ad fimbrias dentatas collaribus circumdandas, Belgicô linô longe charius, quod rarius, sed flavecit nullis aquis dealbandum. Similiter in provinc. Queichen ad Liping, Sinenses pannos conficiunt ex cruda cannabe, seu herba, cannabi prorsus simili, Co: unde vestes pro aestivo tempote eximiae ac commodissimae, uti refert Auctor Anonymus Sinae et Europae p. 868. etc. In Musaeo Kircheriano Romae; sandalia Sinensia, corii locô, cannabinis ligulis compacta et viridi holosericô contecta, ostendi, docet Georg. de Sepibus in Descriptione illius p. 34. De cannabina chlamyde in veteri marmore, vide infra Gambeso. Affinis cannabi herba, unde Indicum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.